Amplissimi Philosophorum ordinis
Spectabilis Domine Decane
Venerande Senior, Assessores Illustres,
Fautores summopere colendi,
Tam egregie in academia Jenensi valent florentque bona studia, tantus ei apud omnes qui litteras curant honos, ut inde mihi natum desiderium in hac ipsa Musis sacra urbe periculum faciendi quid in docendo valeam. Eo consilio, si meum quod semper professus sum veritatis indagandae et propagandae studium haud indignum Vobis eo loco videtur, Vos etiam atque etiam rogo, ut mihi solutis sumtibus absque examine magisterii in philosophia gradum conferatis, in disputationem vero, quia multis distractus sum laboribus, temporis aliquantulum pro ea quae in Vobis est benignitate concedatis; quod tamen debitum sub eodem, qui nunc in isto versatur officio, Decano exsolvere spondeo.
Viri Illustrissimi atque Excellentissimi
Nominum vestrorum
cultor obsequiosissimus
Friedericus Schlegel.
Jenae.
die XXmo August
ao 1800.